- CLAUDIUS
- I.CLAUDIUSArchiepiscopus Viennensis, pietate et doctrinâ inclitus, saeculô 4.II.CLAUDIUSHispanus, Episcopus Taurinensis, Conciliô Francofurtanô Nestoriavismi, quem ex Felice Episcopo Urgellensi hauserat, convictus, si verum est, quod quidam scribunt. Coetera Vit insignis, aulicus etiam prius Ludovici Pii contionator. Subalpinas gentes imaginum cultui deditas videns, cunctas Basilicas suae dioeceseos picturis atque im agnibus nudavit. Reprehensus a Theodomirt, Monachorum praefecto, Apologeticum conscripsit, cui Ionas Aurelianus Episcopus respondit, Circa A. C. 820. Walafr. Strab. de Off. Eccl. c. 8. Thom. Waldens. tit. 20. c. 160. P. Martyr in 1. Reg. c. 7.III.CLAUDIUSSulpicius Longus, Consul, Collega Qu. Aelii Caeritani. an. Urb. Cond. 431.IV.CLAUDIUSTiberius Nero Caesar, 3. Roman. Imperator Octavii Caesaris privignus, gener, et adoptione filius. Vitam eius peteex Tranquillo. Vide Nero.V.CLAUDIUScognomentô Caudex, Carthaginenses Messanâ expulit; Hieronem proeliô victum ad Syracusas in deditionem accepit.VI.CLAUDIUScognomine Scotus, Benedictinus, discipulus Bedae, Alcuini commilito, saeculô 9. Plurima prosâ versuque scripsit, variorum commentar. in S. Script. auctor. Trithem. Catal. Th. Dempster.VII.CLAUDIUSmons Pannoniae. Plin. l. 3. c. 25.VIII.CLAUDIUSprimus Guisiae Dux, filius minor natu Renati II. Lotharingiae Ducis: In proelio Mariniano, gravissime vulneratus, a Francisco. I. fortitudinis elogium reportavit. Fontarabiae capieudae inter primos auctores, A. C. 1521. quam solô aequari suasit, obnitente Admirali Bonnivetô, qui sententiâ victor, in plusquam tricennale bellum Gallos coniecit. Obiit. A. C. 1550. ex Anton. Borbonia numerosae prolis parens. Avila, l. 1. Bellai. l. 1. 3. 8. Godoft. Gen. Loth. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.